SAGULUM Imperiale

SAGULUM Imperiale
SAGULUM Imperiale
apud Treb. Pollionem in Vita Zenobiae, c. 10. Zenobia ---- post Odenatum maritum Imperiali sagulô persuso per humeros habitu, donis ornata ---- imperavit: Ubi forte habitu Didonis ornata, legendum esse, iudicat Salmas. Sagulo namque ornata dicitur Zenobia, Didonis habitu, a qua se originem ducere memorabat. Didonem autem sic ornatam introducit Poeta l. 4. eiusque habitum hôc modô describit, v. 136.
Tandem progreditur, magnâ stipante catervâ,
Sidoniam pictô chlamydem circumdata limbô
Cui pharetra ex humero, crines nodantur in aurum,
Aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Sagulum nempe Imperiale Zenobiae tribuit Trebellius, at Virgilius purpuream chlamydem: Sagulum autem et chlamys idem. Et quidem sagulo per humeros ornata, est τῇ χλαμύδι κατὰ τοὺς ὤμους ενςκευαςθεῖςα: fibulâ enim per humeros subnexa erat vestis, ut in seqq. dicitur, non crica pectus, cum brachiô saepe nudô ageret. Vel simpliciter, sagulô per humeros ornata, την` χλαμύδα κατὰ τῶ ὤμων ἔχου???α. Sagulum autem perfusum, quod addit, est βαπτὴ χλαμύς. Sic persusam purpura vestem Latini dicunt την` πορφυροβαφῆ. Virgil.
Perfusamqeu ostro vestem ------
Idem l. 5. Aen. v. III --- et ostro
Perfusae vestes, argenti aurique talenta etc.
Vide Salmasium d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • PERFUSUM — Salgulum, apud Treellium Pollionem in Trig. Tyr. c. 30. ubi de Zenobia, post Odenatum maritum Imperialis sagulô perfusô per hummeros habitu; Salmasio est βαπτὴ χλαμύς. Persusam certe purpura vestem Latinidicunt τὴν πορφυροβαφῆ. Virgilius:… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”